Charter Document - 02151406

Charter Document - 02151406


Charter Number: 02151406
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974 - 0975
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter nos in Dei nomine vuadiatores Gondolrici consanguinei nostri Sendelenus Ebrardus Girbertus per jussionem ejus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi dunnus Maiolus abba preesse videtur aliquid de rebus ejus que sunt site in pago Matisconense in villa Varingo hoc sunt curtili duo quos conquesivit de Johanne et Leotberto cum omni integritate et in ipso pago in villa Domanico quicquid de Huberto preposito sibi advenit usque ad inquirendum ea tamen ratione ut quandiu Gondolricus vixerit teneat et in singulis annis in vestitura tempore vindemie in Varingo IIII sextarios de vino et IIII in Domanico persolvat post suum vero discessum pro anima ejus ad ipsum locum perveniat Si quis vero hanc donationem calumniare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum nisi emendaverit et cui litem intulerit coactus judiciaria potestate auri libras III persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Sendeleni clerici S Ebrardi S Rannaldi S Constantini S Gotdefredi S Gisleberti S Duranni S Aldebaldi Data mense novembri anno XXI Lotharii regis