Charter Document - 02151402
Charter Number: | 02151402 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Domino fratribus domno Maiolo abbati et monachis Cluniensibus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo omnibusque Christi fidelibus servientibus Ego Admonus et uxor mea Tetberga donamus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Evoriacense in villa Aciaco hoc est una vinea que terminatur de tribus partibus de ipsa hereditate a meridie terra Sancti Petri de Luso Et in alio loco unum campum qui terminatur a mane de ipsa hereditate et habet in longum perticas VIII in utraque fronte IIII Infra istas terminationes donamus totum ab integro ad prefatum locum eo tenore ut quandiu vixerimus usum fructuarium habeamus post nostrum vero discessum ad Sanctum Petrum de Cluniaco perveniat nemine contradicente Qui autem contradixerit auri libram componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Admoni et uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Berte et filii ejus Amblardi et Amblendi qui consenserunt S Aroardi S Girardi S Rotberti S Tetaldi S Sigembardi S Admoni S Girardi S Atrici Adalbertus scripsi feria II mense septembri anno XX Lotharii regis