Charter Document - 02151401

Charter Document - 02151401


Charter Number: 02151401
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac redemptor noster salutem humani generis desiderans jubet ut quandiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistamus et de his que jure possidemus non moremur elemosine operam dare Quapropter noverint universi fideles quod ego Alexandra mater Rostagni dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus prefati Rostagni pro remedio anime ipsius que sunt site in pago Augustidunensi in villa Vicorhono hoc est unum mansum cum terris et pratis et omnia que in ipsa villa visus est habere et in ipso pago in villa Curtilido mansos cum terris et pratis et omnia que in ipsa villa visus est habere et in pago Matisconensi in villa Mirengias vineas terras prata et omnia que in ipsa villa visus est habere et in villa Cangissit vineas et omnia que in ipsa villa visus est habere et servum nomine Lantbertum cum uxore sua et infantibus suis Istas autem res denominatas cum omnibus appenditiis suis et cum omni integritate et omni libertate et cum omnibus que ad eas aspiciunt vel aspicere videntur donamus ad jam dictum locum pro ipsius anima et faciant monachi ipsius loci ab hac die quicquid voluerint Si quis vero hanc donationem calumpniari presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libras V persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Alexandre que fieri et firmare rogavit S Duranni S Ildrici S Evrardi S Teuderici S Wilelmi S Josberti S Petroni S Mainberti S Leotberti S Ursoni Data mense augusto anno XX regnante Lothario rege Poncius scripsit