Charter Document - 02151396
| Charter Number: | 02151396 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0974 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit domno Maiolo abbati necne fratribus Cluniensis cenobii atque cuidam viro nomine Aimoni et uxori sue Girbergane ut inter se terras scamiarent quod ita fecerunt In primis donat domnus Maiolus et fratres Clunienses duas colonias que sunt site in pago Matisconensi et in villa Lotchiaco quas Ledaldus tenebat una reddit III modios de vino et alia XII denarios in censu et quicquid ad ipsas colonias aspicit et in alia villa nomine Vincellam donant vineam que habet in longo perticas XXI de uno fronte V perticas et de alio fronte perticas IIII et pedes IIII eo etiam tenore ut quamdiu ipsi vivunt Aimo et Girberga teneant et possideant pos discessum vero amborum ipse res ad Cluniacum locum perveniant Donant etiam prefatus vir Aimo et Girberga uxor ejus pro hac ipsa terra res suas que sunt site in pago Matisconense in villa Rufiaco et in Vetis Canevas quicquid in ipsis villis visi sumus habere campis scilicet pratis vineis silvis aquis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum et faciant post hac die de ipsis rebus fratres Clunienses quidquid facere voluerint in omnibus Si quis autem hoc scamium violare aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit coactusque judiciaria potestate auri libras III persolvat et hec carta firma et stab[il]is permaneat stipulatione subnixa Actum Matiscono publice S Aimoni et Girberge qui fieri et firmare rogaverunt S Mannoni S Constantii S Petroni S Vualdoni S Arlebaldi Data mense julio anno XX Hlotharii regis Rothardus rogatus scripsit
