Charter Document - 02151389

Charter Document - 02151389


Charter Number: 02151389
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renewal
Date: 0974
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Spiritales viri quicquid agunt omni decet esse firmitate munitum ut facta eorum perpetuum obtineant vigorem Debent quidem fidelibus suis in posterum consulere ut promptiores in eorum existant obsequio vel ne eorum absque temporali recompensatione utantur servitio Quapropter notum omnibus habeatur quia Adalbertus fidelis noster deprecatus est domnum Maiolum abbatem Cluniensem ut una cum consensu fratrum concederet ei sueque uxori nomine Girbergane et filiis suis Duranno presbitero atque Adalgiso levite beneficium quod idem ex nostra in Prisciaco habebat parte quod quidem Achinus beato contulit Petro simulque alodum quem prefatus Adalbertus et uxor scilicet ipsius et hi duo filii ejus denominati in ipsa villa Prisciaco adquisierunt vel adquisituri sunt per testamentum nostro condonaverunt loco mansos etiam duos de Cabineis qui sunt in villa Vinzella quos ipse in melius restauravit cum omnibus ad eisdem mansibus pertinentibus nichilominus per precarie firmitatem tempore vite eorum conferret Cognoscens ergo prefatus pater illius petitionem non esse gravem neque fratribus dampnosam eisdem omnimodis faventibus fecit juxta quod postulabat eo quidem pacto ut quicquid alodi ibidem jam adquisierunt vel adquisituri sunt tam ipse quam uxor ejus ac filii Durannus et Adalgisus illis obeuntibus ad locum perveniat nostrum annis quoque singulis festivitate beatorum apostolorum Petri et Pauli que est III kalendas julii loco census decem solidos persolvere non neglegant Ut autem hec precaria firmior habeatur ipse abba atque omnes fratres hanc firmare curaverunt Maiolus indignus abba subscripsit Data mense junio III kalendas julii subsequentis anno XX Hlotarii regis Rothardus ad vicem cancellarii recognovit