Charter Document - 02151388

Charter Document - 02151388


Charter Number: 02151388
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Salvatoris clementia hoc genus remedii concessum est fidelibus ut ex rebus quas jure possident eterna et sine fine mansura vita si eas bene disponant valeat adipisci Igitur ego Adelelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii ubi dunnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Maciaco in his villis Bainas Dumbinas Canevas quicquid in eis visus sum habere vel possidere in campis scilicet vineis campis pratis cultis et incultis exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum pro remedio anime mee et omnium parentum meorum ut nobis Dominus in futuro judicio appareat propitius Hanc igitur donationem eo tenore facio ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem calumniare voluerit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione Actum Cluniaco publice S Adelelmi qui fieri et firmare rogavit S Teobranni S Bernardi S Constantini S Teotboldi S Elioni S Sigisverti S Gunterii S Bernoardi Data mense maio anno XX Lotharii regis Adalgisus scripsit ad vicem cancellarii