Charter Document - 02151387
Charter Number: | 02151387 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In divinis scripturis invenimus insertum quod Viri divitie redemptio anime ejus sunt et item alia scriptura dicit Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Ermenaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii cui domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus mee proprietatis que sunt in pago Cabilonensi in agro Fargias in villa Masiriaco hoc est campum qui terminat a mane terra Sancti Petri a medio die et a sero via publica a cercio rivo currente Et in alio loco dono ad predictum locum vineam unam que terminat a mane vinea Elioni a medio die vinea Fulcranni a sero vinea Rainfredi a cercio de ipsa hereditate Infra istas terminationes hec omnia dono Deo et jam dictis apostolis pro remedio anime mee ac parentum meorum Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus potestate judicaria [cui litem inferre ausus est] auri libram componat carta vero hec omni tempore firma stabilisque permaneat S Ermenaldi et Ingilsindis et filii ejus Evrardi qui fieri et firmare rogaverunt S Bernardi et Ildeberti et Rainfredi et Aynaldi et Aundi et Adelelmi et Teotbranni et Petroni Data mense maio anno XX Lotharii regis Adalgisus ad vicem cancellarii scripsit