Charter Document - 02151386
Charter Number: | 02151386 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate hominibus adtributum est ex reditibus suis eterna valeat merces adipisci Quapropter notum sit omnibus fidelibus quod nos vuadiatores Arimburge Iterius Rotlannus Ermingisus Constancius Bernardus Rodulfus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus prefate Arimburge que sunt site in pago Matisconensi in agro Prisciaco in villa Corboniaco hoc est mansus cum vinea terris pratis silvis et quicquid ad ipsum mansum aspicit donamus ad prefatum locum pro anima ejus ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat Si quis autem hanc donationem prevaricari aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Gualburgis S Iterii S Rotlanni S Ermengisi S Constantii S Bernardi S Rodulfi qui fieri et firmare rogaverunt Data per manum Adalgisi levite mense maio anno XX Hlotharii regis