Charter Document - 02151385
Charter Number: | 02151385 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Odo Sic igitur ego in Dei nomine Girfredus levita dono tibi de res meas proprias que sunt sitas in pago Cavilonensi quesitum usque ad inquirendum hoc est vineis campis pratis curtiferis aquis silvis pascuis aquarumque decursibus tibi dono in tali vero tenore dummodo vivimus usum et fructum et post meum discessum tibi in hereditate perveniat nemine contradicente Si quis vero si ego ipse aut alius homo aut ullus de heredibus meis qui contra donatione ista venire temptare vel calumniare presumpserit auri libras VIII coactus componat et inantea firma stabili constipulatione permaneat subnixa Actum Sancti Martini S Girfredi levite qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Gerlanni S Arberti Ego in Dei nomine Girvardus scripsi in vice Herardi cancellarii mense maio anno XX regnante Lothario rege S Arduini S Arperti S Siguini