Charter Document - 02151382
Charter Number: | 02151382 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac Salvator noster salutem humani generis desiderans jubet ut quamdiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistamus et de his que jure possidemus non moremur elemosine operam dare Quapropter noverint universi fideles quod nos scilicet ego Job et frater meus Rodulfus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris pro anima matris nostre Avane et in locum sepulture Et sunt ipse res site in pago Matisconensi in agro Fabriacensi in villa Marchisotis totam illam terram quam de seniore suo ipsa conquisivit Eldeverti campis scilicet vineis pratis silvis quesitum ad inquirendum totum ad integrum a die presenti et in reliquo futuro tempore et faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint de ipsis rebus Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libras quatuor persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Job et fratris ejus Rodulfi [et] Stephani qui fieri et firmare rogaverunt S Johanni S Godal S Bernar S Clementis S Vuldrici S Tetbrant Data mense aprili anno XX regnante Hlotario rege Teodmarus scripsit