Charter Document - 02151377
Charter Number: | 02151377 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvator mundi et [h]umani generis auctor providens salutem fidelium suorum dicit per veridicam vocem Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Unde ego Rannulfus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in agro Bra[n]cedunensi in villa Noglas hoc est unum campum qui terminatur a mane in ipsa hereditate a meridie et a circio Sancti Petri a sero rivo currente Infra istas terminationes eam partem que me contingit dono ex integro sanctis apostolis Petro et Paulo ad Cluniacum eo scilicet tenore ut dum vivo usum fructuarium michi habeam et post meum obitum ex toto ad Cluniacum deveniat Si quis vero unquam donationem istam contradixerit vel calumniari presumpserit IIII uncias de auro componat et donatio mea inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum apud Noglas villa S Rannulfi qui donationem istam fecit et per cartam firmari rogavit S Vualdradi Ermenardi Josberti Bernardi Adoeni Vulfardi Data per manum Atonis monachi qui eam scripsit datavit in mense martio in V feria anno vigesimo regnante Lothario rege