Charter Document - 02151376
Charter Number: | 02151376 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverint universi quod ego Unbertus et uxor mea Emeldis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi prodesse magis quam preesse videtur domnus Maiolus abba aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Ostudunensi in agro Montiosco in ipsa villa videlicet unum curtilum qui terminatur a mane terra Constancii a meridie et a sero via publica a cirtio terra francorum et in alio loco unum pratum quod terminatur a mane terra francorum a medio die via publica et aqua volvente a cirtio terra dominica et in alio loco aliud pratum terminatum a mane et a meridie terra francorum a sero aqua volvente a cirtio via publica Infra istos terminos medietatem harum rerum donamus ad prefatum locum pro animarum nostrarum remedio et faciant monachi quicquid voluerint Qui autem contradixerit auri libram unam componat et poste firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Unberti et uxoris ejus Emeldis qui fieri et firmare rogaverunt S Girberti S Odardi S Duranni S Alherii S Giraldi S Bernardi S Ugonis S Lantberti S Artaldi S Iterii presbiteri S Rotlanni S Amici S Folherii presbiteri S Girberti S Ansierii S Constantini Josbertus scripsit datavit feria IIII mense martio regnante Lothario rege anno XX