Charter Document - 02151374

Charter Document - 02151374


Charter Number: 02151374
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Maiolum abbatem Cluniacensis cenobii et fratribus sub eo inibi Deo famulantibus necnon et quendam virum illustrem nomine Bradingum et uxore sua nomine Helena ut inter se terras commutarent quod et fecerunt In primis ergo Bradingus cum conjuge sua donant ad jam dictum locum quasdam res que sunt in pago Matisconensi in agro Marciacensi in villa Varingo hoc est prati portionem que est in Prato Sectorio que terminat de omni parte terra Sancti Petri et in alio loco aliam portionem similiter de prato qui vocatur in Brolio et ipsa terminatur in circuitu terra Sancti Petri In alio autem loco campum donant unum qui habet in longo perticas XXVIIII et in omni fronte perticas VII a mane vero et a medio die terminatur terra Sancti Petri a sero Girardi a cercio ad ipsos donatores Econtra domnus Maiolus abbas et fratres ipsius loci donant campum in jam dicta villa qui habet in longo perticas XXXVIII et in lato perticas X et VIII pedes et terminatur a mane Rocca a medio die [terra] Sancti Petri et Girardi a sero Sancti Petri a cercio Bradingo et Girardi In ipsa etiam villa donant pratum quem vocant Sectorium Pratum quod terminat a mane terra Sancti Petri a medio die Girardi a sero et a cercio Sancti Petri et donant in alio loco campum unum qui est situs in agro Fussiaco in villa Massiaco et habet in longo perticas XXVI et in omni fronte perticas VI terminatur vero a mane via publica a medio die Sancti Stephani a sero Sancti Petri a cercio Bradingi Igitur post hac die unusquisque nostrum sicut insertum est de his rebus omnibus faciat quicquid facere voluerit nullo contradicente Signum Bradingi et uxoris sue qui fieri et firmare rogaverunt S Arlei et Girardi et Dedoni et Ademari et Vuidoni Data mense marcio anno XX regnante Lothario rege Rothardus rogatus scripsit