Charter Document - 02151373

Charter Document - 02151373


Charter Number: 02151373
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Salvatoris clementia hoc genus remedii contulit generi humano ut ex rebus quas jure possidet eterna et mansura vita si eas bene disponat adipisci valeat Igitur hujus rei gratia ego Vulbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii cui domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt in pago Matisconensi in agro Ciciacensi in villa Coisiaco hoc est curtilus cum vinea et mansione terminatur autem ipse curtilus a mane terra Sancti Johannis et Sancti Petri a medio vero die via publica a sero terra Sancti Petri a certio terra Ratsindis In alio loco inter Petronna villa et rivulo Bicherono dono quantum inibi habere visus sum quesitum et acquirendum totum ad integrum excepto unum pratum quem Aycardo consensi Hec omnia dono pro remedio anime mee et parentum meorum eo scilicet tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam et in vestitura de uno curtilo IIII sextarios vini persolvam et de alia terra unam petiolam de prato ad presens teneant in vestitura Si quis autem hanc donationem a me libentissime factam aut egomet aut ullus ex propinquis meis calumniare voluerit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus potestate judicaria auri libram co[m]ponat carta autem ista stabilis et firma permaneat S Vulberti qui hanc donationem fecit et firmare precepit S Marleni et Alialdi item Alialdi et Aimoni et Dadoni et Eldegardis Data mense marcio anno XX Lotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii scripsit