Charter Document - 02151372

Charter Document - 02151372


Charter Number: 02151372
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego igitur in Dei nomine Sitbaldus sacerdos dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matiscon[en]si in agro Maciacensi in villa Baina in Arcilerias vocant hoc est vineam terminatam a mane terra communali a medio die Sancti Petri a sero Seuvaldi a cirtio Fulcaldi Infra istos terminos medietatem meam de vinea dono pro anima mea et patris ac matris mee et omnium parentum meorum ea scilicet ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem contradixerit in infernum dampnetur nisi emendaverit insuper etiam auri libram I persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Sicbaldi sacerdotis qui fieri et firmare rogavit S Teotbranni S Attonis S Goddaldi S Leutbaldi S Richerii S Clementis S Wandalfredi S Josmari S Rainberti Data mense martio anno XX Lotharii regis Rothardus scripsit