Charter Document - 02151371

Charter Document - 02151371


Charter Number: 02151371
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii quod dunnus Maiolus abbas regere videtur Ego igitur Constabulus et uxor mea Alda et filius meus Ingeldrannus venditores vendimus ad prefatum locum et ad monacho[s] inibi commanentes aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Maciaco hoc est vineam cum mansione et curtilo simul tenente et terminatur a mane et a sero via publica a medio die et a cirtio terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum vendimus atque transfundimus monachis et accipimus ab eis precium solidos XX et faciant quod voluerint Qui autem contradicere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed judiciaria potestate convictus auri libram I persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Constabuli et Alde uxoris ejus et filii ejus Ingeldranni qui fieri et firmare rogaverunt S Oddonis S Evrardi S Vulfardi S Nadalis S Lantberti S Richerii S Rotberti S Oddonis S Sieverti S Malvuini Data mense martio anno XX Lotharii regis Rothardus scripsit