Charter Document - 02151367
Charter Number: | 02151367 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvatoris clementia hominibus concessum est ut de rebus suis eternam valeant promereri gloriam Quapropter ego Teodbrannus et uxor mea Teeldis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Bainas ubi in Peculiariis vocant hoc est campus qui terminat a mane terra Sancti Petri a medio die Sancti Marcelli a sero via publica a cercio Sancti Vincencii et Sancti Marcelli Infra isto terminio parcionem nostram donamus atque transfundimus ab hodierna die ad prefatum locum pro animabus nostris Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit a Deo se sciat esse dampnandum nisi emendaverit cogente etiam potestate auri libram unam persolvat et antea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Teodbranni qui fieri et firmare rogavit S Teeldis S Bernardi S Gisbaldi S Drugbaldi S Godaldi S Leutbaldi S Ingelberti S Stephani S Gisbaldi S Aicardi Data mense marcio anno XX Hlotharii regis Rothardus scripsit ad vicem cancellarii