Charter Document - 02151363
Charter Number: | 02151363 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino Sancto Petro ad Cluniacum monasterium et domno Maiolo abbati ceterisque monachis de Cluniacho Ego Sanson et soror mea Dizia vendimus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in agro Viriacensi in villa Beriziaco videlicet campos et silvas Que res terminatur a mane rivo mortuo a meridie terra Sancti Petri a sero terra Sancti Vincentii a circio terra Ainardi et accipimus ab ipsis monachis precium quod inter nos convenit videlicet novem solidos et pro hoc habeant ipsi monachi ab hac die potestatem tenendi possidendi et quod melius voluerint faciendi absque contradictione Si quis contradixerit solvat auri libram et venditio ista inantea firma permaneat constipulatione subnixa Actum publice apud Petronam villam Signum Sansonis et sororis ejus Dizie qui hanc venditionem fecerunt et firmari rogaverunt S Eldemari S Raimberti S Constatii S Guidonis S Lamberti et aliorum Data per manum W[aldalsendi] presbiteri VII kalendas aprilis anno vicesimo regnante Lothario rege