Charter Document - 02151358

Charter Document - 02151358


Charter Number: 02151358
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0974
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato Ego in Dei nomine Milo et uxor mea Fulcrendis atque Rotrudis donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustidunensi in villa Alimannis quidquid in ipsa villa visi sumus habere in campis pratis silvis aquis ubi ubi cultis et incultis quesitum et ad inquirendum totum ad integrum et faciant rectores supradicti loci a die presenti quicquid voluerint Dono etiam ego Fulcrendis vineam unam sitam in pago Matisconensi in villa Cavaniaco quam frater meus Leterius mihi delegavit et terminatur a mane terra Heldini a meridie via publica a sero terra Bosonis a cirtio Giroardi Dono etiam et molendinum quod adjacet in ipso loco pro remedio anime mee et senioris mei Maalberti et filii mei Hunberti et fratrum meorum Leterii et Oddonis ut nobis Dominus in futuro judicio propitius appareat Et hoc facio hoc tenore ut quandiu vixero teneam [et] in vestitura alodum suprascriptum rectores ipsius loci habeant post meum vero discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus cui litem intulerit auri libram persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Milonis S Fulcrendis S Rotrudis qui fieri et firmare rogaverunt S Aglaudi S Widonis S Arnaldi S Rotlanni S Giraldi S Ademari S Johannis S Richelmi Data mense februario anno XX regnante Lothario rege Rothardus scripsit