Charter Document - 02151357
Charter Number: | 02151357 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvatoris ac redemptoris humani generis clementia fidelibus christianis concessum est ut ex rebus quas jure possident valeant inconcussa et sine fine mansura bona adipisci Quapropter notum sit omnibus quod ego Landricus futuram invenire desiderans vitam dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Maciacensi in ipsa villa hoc est unum mansum indominicatum et vineam cum eo tenente qui terminatur de tribus partibus via publica a quarta parte de ipsa hereditate Infra istas terminationes totum ab integro dono atque transfundo ad prefatum locum pro anime mee remedio et parentum meorum Dono etiam servum nomine Archinbaldum cum uxore sua et filio suo nomine Andrea ea scilicet ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam Si quis autem contra hanc donationem venire ausus fuerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras III persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Landrici qui fieri et firmare rogavit S Widonis S Raine qui consenserunt S Teutbodi S Rotdulfi S Bernoardi S Richerii S Bernulfi S Teotbranni Data per manum Rothardi mense januario anno XX Lotharii regis