Charter Document - 02151353
Charter Number: | 02151353 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto filiolo meo nomen Raymundo Ego Lesinus presbiter pro remedium anime mee et parentorum meorum et quod de lavacro Sancti Joanni te suscepi dono tibi de res meas sitas in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Sarrerias hoc est curtilus indominicatus terminat a mane via vicinabile a medio die bosco a siro Alardo a cercio via publiqua et rio volvente Infra isto terminio la una medietate et quidquid ad ipso curtilo aspicit hoc sunt campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia ex omnia la una medietate tibi dono ea tenore quamdiu vivi usum et fructum post meum discessum tibi perveniet et facias quid volueris Si quis vero ullus homo qui donacione ista contradixerit auri libras II componat firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Lesinus presbiter qui donatione ista fierent et firmare rogavit S Raymbertus S Sicardus S Aslanus S Atalgerius S Tetenus S Elderius S Stefanus S Osbertus S Martinus Data per manu Bernardi sacerdotis scripsit datavit die sabbati mense januario annos XX regnante Lotario rege