Charter Document - 02151352
Charter Number: | 02151352 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0974 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Petri Cluniensis quem domnus Mayolus abba ad regendum abere videtur Igitur ego in Dei nomen Lefinus presbiter pro remedium animam meam vel parentorum meorum donavi ad ipsa casa Dei aliquit de res meas que sunt sitas in pago Matiscense in agro Fusciacense in villa Noliaco vocat terminet a mano terra Sancta Maria a medio die et a siro de ipsa hereditate a cercio terra Aaltrudis abet in longo perticas XI in lato perticas VII De alias res quitquid ad uno manso aspicit et quicquid in ipsa villa abeo hoc est vineis campis pratis silvis mulnariis aquis aquarumque decursibus omnia ex omnia quesitum ad inquirendum tres partes vobis donavi ea racione quandiu vivi usum et fructum pos meum discessum ad ipsam casam Dei perveniant et faciant rectores quidquid facere voluerint sine ullum contradicentem in quisco anno in vestitura IIII sextarios de musto persolvat Si quis donacionem istam contradixerit auri liberas IIII componat firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Ego Lefinus presbiter qui donacione ista fierent et firmare rogavit Actum Clibiaco villa [atrio] Sancti Martini Si quis donacionem istam calumniare vel scindere voluerit primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat et nisi emendaverit cum diabolo in inferno sit pars ejus S Rainbert S Sivuoldus S Adroldus S Odelona S Osbertus S Aslanus S Tievertus S Adalgerius S Stefanus S Martinus S Eldeerius Data per manu Bernardi sacerdoti scripsit datavit die sabbati mense januario annos XX regnante Loterio rege