Charter Document - 02151347
Charter Number: | 02151347 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0973 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor noster salutem humani generis desiderans per divinam Scripturam ammonet ut quandiu vivimus operemur bonum Iccirco ego Engelardus et filii mei Oddo et Vuidaldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Martiacensi in villa Maxiliacensi hoc est pratum qui terminatur a mane terra Sancti Petri et pascuale a medio die via publica a sero terra Constantini a circio aqua currente Infra istas terminationes totum ad integrum donamus a die presenti pro remedio animarum nostrarum et ut ipsi monachi qui in hoc loco morantur meliores sint semper adversum nos et post hanc diem de his rebus faciant monachi Clunienses quicquid facere voluerint in omnibus absque ulla contrarietate Si quis autem contra hanc donationem venire temptaverit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Engelardi qui donum fecit et firmari rogavit et filiorum ejus qui consenserunt S Dadonis Sieverti Roberti Arlei Isengaudii item Roberti Dodonis et Girberge uxoris ejus qui consenserunt Data per manum Rotardi anno vigesimo regnante Lothario rege