Charter Document - 02151344
Charter Number: | 02151344 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0973 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvator humani generis suorum fidelium salutem desiderans per semet ipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Fredelo et uxor mea Eva donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi in villa Curcellis hoc est curtilus cum vinea qui terminatur a mane via publica a meridie terra Waldrici et Gislardi et heredum Bernene a sero Bernene a cirtio Gislardi et rivo volvente Infra istas terminationes donamus atque transfundimus totum ad integrum eo tenore ut quandiu vixerimus teneamus post discessum vero nostrum medietas ipsius curtili ad Sanctum Petrum perveniat Si her[e]dem legitimum habuerimus ad ipsum alia medietas sin autem ad Sanctum Petrum Hec autem donamus pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulture et pro anima patris nostri Anseradi ac matris nostre Adaltrudis et filii nostri Anseradi In vestitura vero omni anno duos sextarios de vino persolvemus Si quis autem contradicere presumpserit iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat nisi emendaverit gogente etiam potestate auri libras III persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Arpagiaco villa S Fredelonis et Eve uxoris ejus qui donaverunt et ipsi firmaverunt S Guulberti S Arlei S Ugonis S Itgerii S Vulfradi S Duranni S Waldrici S Gislardi S Achardi S Heteleni S Gonstancii S Folcradi Data per manum Rothardi anno XX Lotharii regis