Charter Document - 02151343

Charter Document - 02151343


Charter Number: 02151343
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0973
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate fidelibus christianis concessum est ut ex rebus temporalibus quas possident eternam et sine fine mansuram valeant requiem adquirere Quapropter nos in Dei nomine Bernardus et Berardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus abba preesse videtur aliquid ex rebus nostris pro anima fratris nostri Lantberti et avunculi nostri Wichardi et omnium parentum nostrorum et in locum sepulture ejusdem fratris nostri Lantberti Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in villa Locis videlicet quicquid in ipsa villa habemus vel habere visi sumus terris pratis silvis aquis aquarumque decursibus totum cum omni integritate quesitum et ad inquirendum et faciant rectores ipsius loci post hunc diem quicquid voluerint Si quis vero nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut aliqua intromissa persona calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat nisi emendaverit insuper judiciaria potestate coactus cui litem intulerit auri libras III persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Wichardi S Bernardi S Berardi S Landrici S Erpii S Arnulfi S Arberti Teotmarus scripsit regnante Lothario rege anno XX