Charter Document - 02151335
Charter Number: | 02151335 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0973 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Salvator humani generis hanc indulgentiam previdit fidelibus suis ut ex rebus temporalibus atque caducis si eas juste ut dignum est dispertierint eternam et inconcussam mercedem ex his valeant promereri Quapropter ego Aydoardus et genitrix mea nomine Ildeburgis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in villa Chesiacensi pro anima Josberti hoc est coloniam ubi Mainaldus residet cum omnibus sibi pertinentiis campis pratis vineis silvis aquis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum ut ei Deus in suo futuro judicio pius remunerator appareat ipsum etiam servum cum uxore sua simili modo condonamus nomine Maynaldum Si quis autem nos ipsi aut ulla intromissa persona contra hanc donationem venire temptaverit non valeat omnino vindicare quod repetit sed frustata omni sua astutia cui vim inferre non timuit potestate cogente auri libram unam persolvat et inantea hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aydoardi et Ildeburgis qui fieri et firmare rogaverunt S Evrardi S Girmundi S Sieverti S Malguini S Josberti S Leotardi S Gundrici S Sadoni S Constabuli Data mense decembrio anno XX Hlotharii regis Rothardus rogatus scripsit