Charter Document - 02151334
Charter Number: | 02151334 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0973 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac Salvator noster salutem humani generis desiderans jubet ut quamdiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistamus et de his que jure possidemus non moremur elemosine operam dare Quapropter noverint universi fideles quod nos scilicet ego Heldeburgis uxor Aynardi atque Girbertus necnon Guulricus et Eldevertus wadiatores donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus prefati Aynardi pro remedio anime ipsius et sunt ipse res site in pago Matisconensi in villa Bassiaco hoc est mansum indominicatum ubi Hermenaldus manet terminat a mane vinea Sancti Martini a medio die vinea Sancti Petri a sero et a cercio via publica Et in ipsa villa donamus alium mansum ubi Martinus residet qui terminat a mane et a medio die vinea Martini cum heredibus suis a sero via publica a cercio vinea Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum donamus et quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur vineis scilicet campis pratis silvis pascuis vircariis aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum donamus ad jam dictum locum pro ipsius anima ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator apareat et ab hodierna die de ipsis rebus supradicti loci habitatores faciant quicquid facere voluerint Si quis autem hanc donationem scindere vel calumniare voluerit non valeat omnino vindicare quod repetit sed coactus potestate [pullica] auri libras III persolvat et inantea firma stabilisque permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Heldeburgis S Girberti S Eldeverti qui fieri rogaverunt Johannes prepositus subscripsit S Guuldrici S Duranni S Evrardi S Azelini Data mense decembrio anno XX Hlotharii regis Rothardus ad vicem cancellarii recognovit