Charter Document - 02151331

Charter Document - 02151331


Charter Number: 02151331
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0973
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dulcissima adque in Christo multum amabilissima sponsa mea Agiane Sic igitur in Dei nomine Vuidus tanquam per voluntatem vel per consilium parentorum vel amicorum nostrorum amborum que tibi sponsare cupio et si Deo placuerit in congugium tibi sociare volo propterea dono tibi aliquid de res meas qui sunt sitas in pago Cavilonense vel in pago Matisconense In primis dono tibi in Busiaco curtilo et vinea insimul tenente terminad de uno latus via puplica de alio latus Sancti Marcelli in uno fronte similiter in alio francorum Infra istas terminaciones tibi dono et alias res qui ad ipso curtilo aspiciunt hoc sunt vineis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia tibi dotio et dono tibi in Noviante de res meas que visus fui abere tercia parte tibi dono et dono tibi mancipiis is nominibus Ingelberto Rodberto et Ansgart istas res suprascriptas et is ma[n]cipiis tibi dono trado adque transfundo neminem contradicentem Si quis vero si ego ipsius au ullus homo au ullus de heredibus meis qui contra dotalicium istum venire tentare vel calumniare ausus fuerit auri libras II coactus componat et inantea firmus stabilis permaneat constipulacione subnixa Actum Sancti Germani S Vuitdi qui dotalicium istum fieri et firmare rogavit S Alberico qui consensit S Girardo S Ermenfredo S Folcrado S Leutbaldo S Eldeberto S Odeno S Abono Ego Bernardus datavit in die veneris mense september annos XVIIII regnante Lotario rege