Charter Document - 02151319

Charter Document - 02151319


Charter Number: 02151319
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0972
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auctor et humani generis amator per apostolicam vocem nos misericorditer admonet dicens Dum tempus habemus operemur bonum Quapropter notum sit omnibus tam presentibus quam etiam futuris quod ego Ayminus et uxor Gumberga consentiente dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii qui est situs in pago Matisconensi cui domnus Maiolus preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in agro Candiacensi in villa Totiaco hoc est vinea que terminat via vicinabilis a mane a medio die similiter a sero vinea Aynaldi a certio via percurrente Infra isto terminio totum ad integrum dono atque transfundo pro anime mee ac parentum meorum remedio excepto vinea Benedicte femine et dono in vestitura campum unum ubi possit seminari unus modius de annona Qui campus terminatur a mane ipsius Aimini et francorum a medio die Radburni a sero Rainsinde et Tetardi a cercio Vulberti Hec igitur ea ratione facio ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam post decessum vero meum he res absque dilatione ad prefatum locum perveniant Has ergo res denominatas dono pro conventu medietatem ecclesie Candiacensis quod habui cum monachis predicti monasterii Si quis autem hanc donationem ego ipse aut ullus de heredibus meis calumniare voluerit primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat baratro etiam inferni supplicii se sciat dampnandum nisi emendaverit coactus etiam potestate judicaria auri libras quinque persolvat donatio autem ista firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum Aimini qui hec carta fieri et firmare rogavit S Gunberge uxoris ipsius que consensit S Gotefredi Rodulfi alii Rodulfi Mainardi et Vulberti Data mense junio anno XXXV Chunrado rege serenissimo regnante Rothardus ad vicem cancellarii scripsit