Charter Document - 02151318

Charter Document - 02151318


Charter Number: 02151318
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0972
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei di[s]pensatio quibusque consulit ut ex rebus que possidentur transitoriis eterna valeant premia promereri Quod ego Waltrudis et Aydoardus filius meus saluti proprie providentes et ea sollicite perpendentes de rebus que nobis temporaliter a Christo collate sunt ad emolumentum animarum nostrarum Deo et sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo ac monachis Cluniacensibus donamus atque in locum sepulture Hugonis filii mei et pro anima ipsius ut eam pius Dominus ab infernalibus penis eruere dignetur hoc est curtilus cum vinea qui est in pago Matisconense in agro Tisciacense videlicet in villa que vocatur Burgundia terminatur vero ipse curtilus a mane via publica a medio die terra Sancti Petri a sero similiter terra Sancti Petri et Aydoardi a cercio aqua volvente Dono etiam quartam partem de campo qui vocatur ad Duos Sorbarios Si quis autem contra hanc donationis cartam temptaver[it] mittere manum suam eterne dampnationis incurrat penam sed quia multos fore estimamus qui hanc penam non timent ne inmunis transire qui huic carte calumniam voluerit inferre credat auri libras III coactus exsolvat hec vero donatio omni tempore firma stabilisque permaneat S Gaufredi et Aidoardi et Berti et Gislaldi et Rainardi et Gudini et Teutsinde et Dominici et Teutberti et Sunidoni et Abboni Johannes presbiter dictavit et scripsit in mense junio anno XVIII regnante Lothario rege