Charter Document - 02151317
Charter Number: | 02151317 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0972 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Magnum est et satis laudabile ut mortalis homo de terrenis celum valeat comparare et de mundanis rebus paradisum mercari et de caducis ac transitoriis superna semperque mansura conquirere Igitur ego in Dei nomine Rotbertus levita tractavi de Dei misericordia et de absolutione mea a sancto Petro impetranda ut pius et misericors Dominus animam meam de penis inferni eripere dignetur propter hoc dono Deo et Sancto Petro ad monasterium Cluniacum que de patre ac matre obvenerunt in villa que dicitur Longus Exartus Sunt autem ipse res videlicet case vinee campi prata silve aque aquarumque decursus preter illum campum quem Rotberto donavimus Et in alio loco in villa que dicitur Atilio vel Tibacus ibi casas aliquas et illum mansum quem Dominicus tenet totum ex integro ad ipsum locum dono preter ea que Sancto Mauricio donavi Et in alio loco qui dicitur ad Monticellum dono jam dicto monasterio unum mansum quem adquisivi de germano meo Rainaldo Igitur quantum hodie teneo totum ad ipsum locum videlicet Cluniacum offero Deo utique tali modo ut quandiu vixero teneam et possideam post meum vero obitum ad Sanctum Petrum de Cluniaco totum ex integro sicut hodie promitto perveniat Et si ullus homo aliquando contra donationem istam ullam calumpniam quasi repetendo inferre temptaverit nihil valeat ad id quod repetit et omni tempore donatio ista firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa S Rotberti qui donationem istam fecit et firmari rogavit S Archinbaldi S Fulconis S Rainaldi S Dodonis S Girardi S Aini S Bernardi Gausbertus sacerdos scripsit datavit feria VI mense junio anno XVIII regnante Lothario rege