Charter Document - 02151315

Charter Document - 02151315


Charter Number: 02151315
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0972
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domni Mayoli abbati et ab alia parte Adam et uxor sua Custancia ut terrulas eorum inter se commutarent quod ita et fecerunt In primis dedit domni Maioli abbati a partibus Adam et uxor sua pratum qui est in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Maletico ipso prato terminet a mane terra Adalart a medio die terra Girbert et Urart a cercio similiter a sero terra Unbert et abet in lato perticas VI in longo quantum abet Infra istas terminaciones totum ad integrum Econtra dedit Adam et uxor sua a partibus Sancti Petri prato in Prado vocat terminet a mane Graona volvente a medio et a sero et a cercio Sancti Petri Infra istas terminaciones parcionem meam que mihi advenit totum ad integrum Sancti Petri perveniat in omnibus Si quis vero aut ullus homo qui contradicere voluerit auri uncia media componat firma stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco S Adam et uxor sua qui fierent et firmare rogaverunt S Vuarnerio S Aldoino Hugono Rotart Tedrico Torinco Unbert Ainart Custantino Adalart Benedictus scripsit datavit die dominico in mense madio anno XVIII regnante Loterio rege