Charter Document - 02151311
Charter Number: | 02151311 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 - 0972 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis providens que sint bona reposita justis et que mala ventura sint impiis per semet ipsum dignatus est protestare ita inquiens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter nos guuadiarii Leotaldus Achinus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniensis cenobii pro anima Eyrici amici nostri aliquit de hereditate ipsius defuncti sicut ipse nobis precepit hoc est curtilum unum cum vinea et uno servo nomine Masileo in villa que dicitur Caviniaco terminant autem ipse res a mane via publica a medio die terra Leotaldi a sero terra Ermengerii Et in alia villa nomine Vilarensi curtilum unum cum vinea simul tenente terminant et iste res a mane terra Eldini a medio die terra Sancti Vincentii a sero via publica Has ergo res tradimus nos vuadiarii pro anima Eyrici kari nostri ad locum Cluniensis cenobii et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit non valeat vindicare quod repetit set coactus judiciaria potestate auri libram componat et deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Leotaldi fratris ejus vuadiariique S Aychini presbiteri vuadiarii S Maimbodi nepotis ejus S Leuzoni nepotis ejus S Landaldi S Bersendi S Udulrici S Ugberti Teohmarus scripsit ad vicem cancellarii anno XVIII regnante Lothario rege