Charter Document - 02151308

Charter Document - 02151308


Charter Number: 02151308
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0971 - 0972
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus in gremio sancte Dei ecclesie residentibus notum esse volo qualiter ego Archembaldus una cum consensu filiorum ac filiarum mearum dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus abba Maiolus preesse videtur et Sancto Johanni precursori Domini Chavariacensi aliquid de alodo juris mei hoc est campum in loco qui dicitur Montiliacus situm qui terminatur a mane terra Sancti Laurentii a meridie Achardi et heri sui a sero et a cirtio Sancti Petri et Sancti Johannis Hunc vero campum denominatum concedo ad jam dictum locum Sancti Johannis in loco sepulture eo videlicet pacto ut quandiu vixero usum fructuarium recipiam post meum quoque discessum absque ullius contradictione ad Sancti Petri locum et Sancti Johannis perveniat Si quis autem huic donationi contrarius extiterit eterni incendii jaculo feriatur nisi resipuerit quod autem repetit implere non valeat sed cui litem intulerit auri uncias X componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Archembaldi qui fieri et firmare rogavit S David S Rotboldi S Duranni S Martini Data per manum Rotberti anno XXXV Condradi regis