Charter Document - 02151307
Charter Number: | 02151307 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in honore appostolorum Petri et Pauli Cluniaco monasterio ubi domnus Maiolus preesse videtur Quapropter ego Amalfredus quamvis peccator et sacerdos considero magnitudinem peccatorum meorum et quia mortalis sum dono aliquid de rebus meis pro remedium anime mee et anima avunculi mei Amalfredi et anima patris mei Geraldi et matris mee Anestasia et fratris mei Siffredi et omnium parentorum meorum tam vivis quam defunctis ut Dominus omnipotens animas nostras eripiat de tormentis inferni Sunt autem ipse res site in pago Lugdunense in agro Candiacense in villa que dicitur Medone hoc est in primis ecclesia in honorem sancti Michaelis archangeli et vineas et canpis et silvas simul in unum tenentes terminant autem ipse res a mane terra Sancti Martini et ad heres Rainaldi a sero via publica et ad medio die via publica et terra Sancti Ferreoli a sercio via publica Dono et alium campum in ipsa villa qui dicitur Bellomonte dono et in villa Giriaco quicquid visus sum habere campis et vineis quesitum et ad inquirendum similiter et in Tociaco quesitum et ad inquirendum Et in Candiaco dono vineam unam Infra istas fines vel terminationes quicquid legaliter donare possum hec omnia jam denominata dono ad Cluniacum monasterium et monachis qui ibi habitant ut habeant potestatem de ipsis rebus ab odierna die quicquid facere voluerint id est habendi tenendi possidendi et sint ibi monachi omni tempore Deo servientes et de mea potestate in illorum trado Si quis autem quod futurum minime credo si ego ipse aut ullus ex parentibus meis vel aliqua intromissa persona cartam istam calumniare vel contradicere presumserit non valeat vindicare quod repetit set sit ira omnipotentis Dei super eum sitque pars ejus cum Datan et Habiron et cum Juda qui Dominum tradidit et sit separatus a regno Dei et nisi resipuerit ad sua presumtione gogatur componere de auro libras V et carta ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Amalfredi qui donationem istam fieri et firmare in presenti rogavit S Geraldi nepotis ejus S Arnoni S Ricardi S Salomoni S Ebboni S Franconi S Ugoni S Ascherici S Medodo S Johannis S Rainaldi Ego Amalguinus levita seu indignus monachus scripsi datavi kalend decembris die veneris vice cancellarii anno XXXV regnante Gohuntdrado serenissimo rege