Charter Document - 02151306
| Charter Number: | 02151306 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0971 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Providens humani generis redemptor in futurum hoc genus remedii contulit fidelibus suis ut ex rebus quas jure possident valeant eterna gaudia promereri Quapropter in Dei nomine ego Alaria et filius meus Pontius sacerdos donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunensi atque in comitatu Forensi posite hoc est mansum unum cum omnibus appendiciis campis scilicet vineis pratis vircareis cultum et incultum quesitum et ad inquirendum totum ad integrum pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum ea tamen ratione ut quandiu vixerimus usum et fructum habeamus et post discessum ad locum denominatum hereditas denominata perveniat et in vestituram V solidos omni anno persolvamus Si quis autem contra hanc donationem venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libras IIII persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum villa Poliaco ubi ipse res sunt posite S Alarie et Pontii presbiteri qui fieri et firmari rogaverunt S Eldini S Arnulfi S Girardi S Armanni S Arberti S Vuarnaldi S Vuicardi Data per manum Rotardi in mense augusto anno tricesimo V Cohunradi regis
