Charter Document - 02151304

Charter Document - 02151304


Charter Number: 02151304
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0971
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Domino fratribus domno Maiolo abbati et monachis Cluniensis cenobii Nos in Dei nomine Berilius et uxor mea Leutgardis vendimus unum mansum cum mansione et orto et vinea que simul tenentur et cum homine qui super ipsum mansum manet et cum omnibus ad ipsum aspicientibus Est autem ista terra sita in pago Vienensi in agro Cassiacensi in villa Bracosto et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri de quarta terra vicecomitali Cujus venditionis fuit precium C solidi quo recepto de nostro jure in eorum traditionis potestate videlicet habendi vendendi donandi seu commutandi vel quicquid voluerint faciendi Si quis autem hanc venditionem calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus tantum et aliud tantum componat et inantea hec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Berilii et uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Berilii S Blismodis S Ebbonis S Fredeberti S Hugonis S Bovonis S Eudonis Ado notarius scripsit V kalendas julii anno XXXIIII regnante Chunrado rege