Charter Document - 02151300
Charter Number: | 02151300 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac Salvator noster suorum fidelium salutem desiderans per semet ipsum dignatus est ammonere dicens Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Quod ego Aymo omnimodo desiderans adimplere dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Maiolus abba preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Vienensi in agro Commennacensi in villa que nominatur Mandratis hoc est unum mansum cum vinea et unum campum que mihi jure hereditario eveniunt terminatur autem mansus cum vinea de uno latere terra Sancti Mauricii de alio via publica de una fronte de ipsa hereditate de alia terra Sancti Petri Campus vero terminatur de duabus frontibus terra Sancti Mauricii de duobus lateribus via publica Infra istos terminos totum ad integrum dono ad jam dictum locum pro anime mee remedio ac patris et matris mee et omnium parentum meorum eo tamen tenore ut quandiu vixero teneam et possideam et in vestitura singulis annis inter annonam et vinum sextarios octo persolvam post discessum vero meum ad Sanctum Petrum cum omnibus appenditiis suis perveniant nemine contradicente Qui autem contradicere voluerit non valeat omnino vindicare quod repetit sed cogente judiciaria potestate auri libras V persolvat et postea hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Aymonis qui donavit et ipse firmavit S Rostanni S Soifredi S Richardi S Duranni S Raynardi S Addroldi S Ingelberti Ego Ado scripsi kal mai anno XXXIIII Chundradi regis