Charter Document - 02151295
Charter Number: | 02151295 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Hotto et item Hotto filio ejus gratia Dei imperatores augusti anno imperii domni Hottonis decimo imperii vero item Hottonis filii ejusdem [Deo] propitio quarto sexto die mensis aprilis indictione quarta decima monasterio beati sancti Petri principes apostolorum qui est constructum loco qui dicitur Clugneli Ego Otbertus marhio et comes palatio qui professo sum ex natione mea legem Langobardorum presens presentibus dixit Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquit contulerit rebus justa auctoris vocem in hoc seculo centuplum accipiad et insuper quod melius est vitam possidebit eternam Ideoque ego quidem Otbertus marchio dono et offero in eodem monasterio pro mercedem et remedium anime mee id sunt eas ex omnibus rebus illis juris mei quam abere viso sum super fluvio Padi tam infra castro Vico Piculo quamque extra eodem castrum in ipso loco Vico Piculo una cum meam porcionem quod est quarta pars de molendinum unum quod est edificatum in fluvio Corione et mansum unum qui esse videtur in loco et fundo Vindimiassi sicuti fuerunt juris quondam Bosoni Necnon etiam dono et auffero ego quidem Otbertus marchio in eodem monasterio id est pecia una de vites cum area ubi extad similiter juris mei quam abere viso sum in predicto loco et fundo Vico Piculo qui jacet ad locum ubi Miliario dicitur Omnia sicuti ipsa pecia de vites fuit juris quondam Johanni filii quondam Ildeprandi hanc peciam dono et offero ego quidem Otbertus marchio in eodem monasterio id sunt rebus illis omnibus similiter juris mei super eodem fluvio Padi in loco et fundo Pingnoli quod ipsis rebus superius dictis permansura in terris arabelis et gerbis juges decem quod istis omnibus rebus superius dictis una cum accessionibus et ingressoras earum seu cum superioribus et inferioribus earum rerum in [integrum] ab ac die in eodem monasterio Sancti Petri dono cedo confero et per presentem cartam offersionis proprietario juri pars predicti monesterii habendum confirmo faciendum exinde pars predicti monasterii proprietario nomine a presenti die quicquid voluerit sine omni mea et heredum meorum contradictione ut dictum est pro mercedem et remedium anime mee Hanc enim cartula offersionis mee paginam mihi Andrei notarius sacri palacii tradedit et scribere rogavit in qua subter confirmans testibusque obtulit roborandam Actum civitate Ticinum feliciter Otbertus comes palacii in ac cartula a me facta subscripsi Giseprandus judex sacri palacii subscripsi Lupus judex dominorum imperatorum rogatus subscripsi Signum proprium Bernardi filii quondam Johanni teste Ego quidem Andreas notarius sacri palacii scriptor hujus carte offersionis post tradita complevi et dedi