Charter Document - 02151291
Charter Number: | 02151291 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0971 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Sancti Petri Cluniensis quem domnus Maiolus abba ad regendum habere videtur Igitur ego Albericus comes cogitavi de Dei misericordia ut pius Dominus animam meam patris mei et matris mee de penas inferni eripere dignetur Propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa que dicitur Aponiacus hoc sunt curtiferi cum vineis domibus campis pratis silvis quantumcumque in ipsa villa visus sum habere quesitum et inquirendum totum ad integrum eo tenore dummodo vivo usum et fructum exinde habeam et annis singulis festivitate sancti Petri duodecim denarios persolvam Post meum vero discessum ad ipsam casam Dei in alimoniam fratrum perveniat Actum Matisconum villa publice S Alberici comitis qui elemosina ista fieri et firmare rogavit S Ermentrudis conjuge sua S Leotaldi S Umberti S Odoldrici S Teotberti S Fromaldi S Aynulfi S Leterio S Ugoni S Manasen S Raculfi S Drogoni S Odilo S Ugoni S Evrardi S item Evrardi Data per manu Uberti levite feria septima XVIII kalendas februarii anno XX regnante Lothario rege