Charter Document - 02151290

Charter Document - 02151290


Charter Number: 02151290
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Revocation
Date: 0970 - 0992
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Arbertus veniens in Valentiolam villam audivi proclamantes monachos Sancti Petri Cluniensis de quadam injusta querela quam habebam adversus eos de terra Valentiolensi Audiens igitur eorum rectam proclamationem werpivi in presentia dumni Warnerii prioris aliorumque fratrum qui cum illo erant Heldeberti scilicet atque alterius Warnerii Letbaldi quoque et Petri omnem querelam quam exigebam infra fines vel terminationes quas comes Wilelmus de viduavit in terra de Valentiola et de Archinzosco Nec solum itaque predictam querelam dimisi sed etiam si quod ad meam meorumque rectitudinem pertinebat totum pro Dei amore et mea meorumque propinquorum salute Deo et Sancto Petro Cluniensi ejusdemque loci monachis dedi et hoc testamentum manibus propriis firmavi testibusque roborari precepi S Arberti S Wigonis S Pontii S Warnerii S Rainoardi S Pontii