Charter Document - 02151287
Charter Number: | 02151287 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0970 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensi monasterii quod domnus Maiolus abbas regere videtur Ego igitur Bladinus et Rosmodis donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in agro Miliacensi in villa Prilingas pro animabus nostris et anime Raimberti filii mei hoc est campum unum qui terminat a mane terra Rotrudis a medio die vinea de ipsa hereditate a cercio et a sero terra Sancti Pauli Item etiam donamus pratum in ipsa villa qui terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri et Sancti Pauli a cercio et a sero de ipsa hereditate Infra isto terminio totum ad [integrum donamus Deo et jam dictis apostolis ea] scilicet ratione ut quamdiu vivimus [teneamus et singulis annis in vestitura] IIII denarios persolvamus [Si quis autem nostrum primus obierit statim] sua pars ad prefatum locum [perveniat Si quis autem contra hanc] donationem nos ipsi aut ulla in [missa persona calumpniam inferre temptaverit] non valeat vindicare quod [repetit sed coactus potestati auri] uncias III persolvat cui litem in [ferre voluit et inantea firma et stabilis] permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Bladini et Rosmodi qui fieri et firmare [rogaverunt S Arnulfi S Constantini] S Aymoni [] S Constancii [S Rainfredi] S Rasmodis qui consenserunt Rothardus scripsit anno XVI Hlotarii regis in mense junio