Charter Document - 02151279
Charter Number: | 02151279 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0970 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Benignitas Salvatoris erga humanum genus larga esse consuevit ut ex rebus quas jure possident eterna valeat merces adipisci Quapropter in Dei nomine ego Alexandria dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustudunensi in villa Corauro hoc est unum mansum indominicatum terminatum de una parte terra Lantberti de alia terra Ainardi de tertia terra Constabuli de quarta terra Grimonis Infra istos terminos totum ad integrum quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur scilicet in campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum dono atque transfundo pro remedio anime mee et omnium parentum meorum et filiorum meorum eo tenore ut quandiu vixero teneam in vestitura vero ad presens unum curtile predicti loci habitatores cum omni integritate recipiant et quod voluerint faciant similiter post discessum meum et de manso faciant nemine contradicente Qui autem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus auri libram persolvat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Alexandrie que fieri et firmare rogavit S Gotdefredi qui consensit S Raintei S Aremberti S Duranni Data mense martio anno XVI Lotharii regis Rothardus scripsit