Charter Document - 02151276
Charter Number: | 02151276 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 0970 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et venerabili loco ecclesie Cluniensi quam domnus Maiolus regere videtur Nos in Dei nomine Lantbertus Warengerius Nadalis et Emina et Sarius wadiatores Ailberti donamus pro anima ipsius aliquid ex rebus ejus que sunt in pago Lugdunensi in agro Pertiaco in villa Montaniaco videlicet unum campum qui terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri a sero terra Walgis a cirtio Aimini Qui autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus componat tantum et aliud tantum et inantea carta ista incon[v]ulsa permaneat stipulatione subnixa S Ailberti qui fieri et firmare rogavit S Grimardi S Lantberti S Warengerii S Nadalis S Emine S Sarii Adalbertus scripsit presbiter feria II IX kalendas martii anno XXIX regnante Conrhado rege