Charter Document - 02151272
Charter Number: | 02151272 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 - 0970 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate favente sanctitum est ut fideles quique ex rebus propriis quas hereditario jure tenere videntur eterna valeant premia mercari Sane quia post mortem nihil boni facere possumus opere pretium credimus peccatorum maculas tergere lacrimis atque elemosine operibus concives angelorum nostris ut pro reatibus altitonantis implorent clementiam exorare Igitur ego Ailmodis scelerum meorum enormitatem considerans ut omnipotens Deus innumerabilibus meis propitiare dignetur offensis picei quoque flammas evadere valeam baratri dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abbas aliquit ex rebus nostris que sunt site in pago atque in comitatu Lugdunensi hoc est ecclesiam in honore sancti Martini in villa quam Oratorias vocant cum parrochia et presbiteratu ac decimis in alio autem loco in villa Lazeniaco ecclesiam in honore sancti Johannis dicatam cum decimis et presbiteratu cum campis pratis silvis vineis aquis aquarumque decursibus et quicquit ad ipsam pertinet vel pertinere videtur sicut a me presente hodie possidetur item in alio loco in villa vocabulo Liergio ecclesiam in honore sancti Ferreoli dicatam cum decimis et presbiteratu cum campis et pratis silvis aquis aquarumque decursibus in villa etiam que dicitur Judeis tres conda minas in dominicatus dono ad jam dictum locum Ad aliam vero villam quam ad Artes vocant conda minas in dominicatus simul duas dono ad supradictum locum eo tenore ut quamdiu ego vixero teneam et possideam ecclesiam videlicet in Liergiam sitam et illam terram in Judeis et in Artis villam sitam post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat Porro supradictas alias duas ecclesias eo tenore dono ut quandiu ego et senior meus Vuichardus vixerimus teneamus et possideamus post nostrum vero discessum ad jam dictum locum perveniant In vestitura vero omnibus annis quinque modios persolvamus Hanc vero donationem primitus facio pro anima mea et animabus Bermundi et Gislane et senioris mei Hugonis atque Vuichardi et fratris ejus Stephani atque Bermundi et omnium parentorum meorum Si quis autem hanc donationem a nobis libentissime factam aut ego ipsa seu aliqua intromissa persona calumniare voluerit primitus iram omnipotentis Dei ac sanctorum ejus incurrat et omnes maledictiones tam ex veteri Testamento quam ex novo super eum descendant donec penitus deleatur cogente vero juditiaria potestate auri libras C coactus exsolvat et inantea firma ac stabilis permaneat stipulatione subnixa Signum Vuichardi atque Ailmodis qui fieri et firmare rogaverunt S Milonis S Stephani S Vuigoni S Umfredi S Vuichardi S Agnonis S Annonis S Rodlanni Actum Rodorterio publice regnante Chonrado rege anno XXXIII