Charter Document - 02151271
Charter Number: | 02151271 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 - 0970 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Mos vel consuetudo est lex licet non scripta et in usu jam est progressum ut de rebus ecclesiasticis quibuslibet secularibus viris etiam per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur Quapropter notum esse volumus tam presentibus quam etiam futuris hominibus quia domnus Maiolus venerabilis abbas cenobii Cluniensis consentientibus fratribus quasdam res que sunt site in pago Lugdunensi hoc est medietatem ecclesie Candiacensis cum medietate presbiteratus quam domnus Hector episcopus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo delegavit cuidam viro nomine Aymino per precarie testamentum concessit ut quandiu ipse solus advixerit teneat et possideat et in vestitura habeamus medietatem de tribus vineis que sunt de jam dicto presbiteratu Post discessum vero ipsius cum ipso territorio ad Cluniacum absque dilatione perveniat locum et hoc ergo contentu prefatus abbas et fratres fecerunt pro ipsa terra que adjacet in villa Tociaco quam ipse nobis per incartationem post finem vite sue ad prefatum cenobium delegavit Et ut hec etiam precaria omnibus diebus ipsius stabilis et inconvulsa permaneat manibus prelibati abbatis est corroborata ac fratribus nominibus post ipsum adnotata S Warnerii Balduini Widaldi Wiberti Hugonis monachorum et reliquorum Data mense julio anno XXXIII regnante Chuonrado rege Rothardus ad vicem cancellarii recognovit