Charter Document - 02151270
Charter Number: | 02151270 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina largiente pietate concessum est ut rebus quas possident eterna valeant feli[ci]ter adquiri Quapropter ego Johannes prepositus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterio ubi preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus meis ut anime mee et parentum meorum Dominus in futuro judicio propitiare dignetur Sunt ipse res site in pago Matisconensi in agro Ibgiacensi in villa Diona mansum cum vinea et terris pratis et servientibus scilicet Evrardum et uxor ejus Leotberga cum filiis eorum terminat ipse mansus a tribus partibus terra Sancti Petri a circio via publica Et quicquid visus sum habere trado atque transfundo ut faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint Notum fieri volo quia accepi a domno Maiolo abbate cum ceteris fratribus CXL solidos pro quadam necessitate Si vero ego aut ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri libras II conponat et post firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco monasterio S Johannis prepositi qui donum fecit et firmari rogavit S Umberti Leutherii Adalberti Ritbaldi Acardi Ernerii Sivoldi Data mense octobri anno XV regnante Lotthario rege