Charter Document - 02151269
Charter Number: | 02151269 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur in Dei nomine Gausbertus vendo domno abbati Maiolo et monachis Cluniensibus aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Masiriaco et in Frabricas necnon etiam in aliis villis et ubicumque aliquid visus sum habere totum ad integrum et absque ulla divisione vendo atque transfundo et accipio ab eis precium solidos XII et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint sine contradictione Qui autem contradixerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus cui litem intulerit auri libram componat et nostra venditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Signat Gausbertus qui vendidit et firmare rogavit S Gonterii S Radaldi S Bernaldi S Tetdaldi S Richardi S Rainfredi S Fulcranni S Amandi S Adaldrici S Wilelmi S Ermenaldi S Elionis S Waldonis Data mense octobri anno XV Lotharii regis Rothardus scripsit