Charter Document - 02151268
Charter Number: | 02151268 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0969 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod ego Ingelbertus et filius meus Ingelbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi dunnus Maiolus abba preesse videtur aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Monte hoc est unam vineam terminatam de uno latere terra Sancti Petri de alio terra Ruinaldi de tribus partibus ipsis donatoribus et habet in longum perticas XX in utraque fronte III Donamus etiam campum unum in ipsa villa qui Fontanils vocatur terminatum de uno latere terra Sancti Petri de alio terra infantium Bovonis Infra istas terminationes totum ad integrum dono ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus et singulis annis in vestitura dimidium modium persolvamus post nostrum quoque discessum ad Sanctum Petrum revertatur Qui autem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri uncias III persolvat et postea stabilis permaneat stipulatione subnixa S Ingelberti et filii sui Ingelberti qui fieri et firmare rogaverunt S Gonterii S Bertegaudi S Otberti S Gundrici S Rotlanni S Adaldrici S Gausberti Data mense septembri regnante Lothario rege anno XV