Charter Document - 02151267

Charter Document - 02151267


Charter Number: 02151267
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0969
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa in pago Matisconensi in honore sanctorum Petri et Pauli que etiam nuncupatur Cluniacensis cenobii cui preesse videtur domnus Maiolus abbas venerabilis Ego Richardus sacerdos pro remedio anime mee ac parentum meorum seu omnium fidelium christianorum vivorum scilicet atque defunctorum dono aliquid ex rebus meis quas Deus sua largiflua benignitate mihi indigno concessit senioribus predicti loci Sunt vero he res quas trado in jam dicto Matisconensi territorio in villa que Vallis nominatur est autem vinea que de tribus partibus terra Sancti Petri terminatur et de quarta terra Sancti Martini Infra istas terminationes jam prefatam dono vineam una cum arboribus et hominem suprapositum ad denominatum superius locum Quod si ego aliquando aut ullus homo donationem hanc quam libenti animo facio violare voluerit vindicare nequeat quod injuste presumit sed iram incurrat Dei omnipotentis ac prefatis ejus apostolis et ne abire se estimet inmunis coactus potestate judicaria duas libras auri componat petitio vero ista omni tempore rata permaneat S Richardi presbiteri qui hanc donationem fecit S Borilionis et Bosonis et Icberti et Adalardi et Volberti et Faroldi Ego Ado notarius dictavi scripsi X kal octobris regnante Cumrado rege anno XXXIII